CAPUT CXV |
JUL. Tu ergo quomodo liberum arbitrium confiteris, cui unum tantummodo dicis esse possibile, id est, facere malum, non autem esse possibile deflectere a malo et facere bonum (Psal. XXXIII, 15).AUG. Dico esse possibile voluntati hominis deflectere a malo et facere bonum; sed ei voluntati quam Deus adjuvat gratis, non quam Julianus inflat ingratus. |