|
JUL. Taceo interim qua rabie in totam legem fremas,
quam credis ea imperasse mortalibus, quorum apud eos nullam facultatem
videret.
AUG. Non est verum quod dicis. Haec imperat Deus, quae fieri
possunt: sed ipse dedit ut faciant, eis qui facere possunt et
faciunt; et eos qui non possunt, imperando admonet a se poscere ut
possint. Et quod non omnia ab unoquoque sanctorum fiunt, novit Deus
quemadmodum eis ad humilitatem consulat, quibus quotidie dicentibus,
Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12), sic opitulatur
ad habendam obedientiam, ut sit unde etiam veniam largiatur.
|
|