CAPUT CXVII

JUL. Sed quaero cum quibus poetis in talem incurreris Hippocrenem, ut bimembrem bestiam fingeres, non quidem carminando, sed blasphemando, cujus corpus de mala necessitate formares, et solam faciem nomine libertatis obduceres.

AUG. Pingis tibi ipse quod placet, cui vacat inani corde inania volutare phantasmata. Cur enim tu adminicula gratiae supponis bonae voluntati, cum voluntas mala nullo innitatur adminiculo ut mala sit, vel mala esse persistat? An hic libra tua, quam conaris ex utraque parte per aequalia momenta suspendere, ut voluntas quantum est ad malum, tantum etiam sit ad bonum libera, vergendo in unam partem te indicat delirantem?