CAPUT XI

JUL. Sed ut revertamur unde digressi sumus: liquerat ab eo quem fateremur verum Deum, nihil in judicio posse fieri, quod justitiae repugnaret; ac per hoc, nec pro alienis peccatis quosquam reos teneri: atque ideo nascentum innocentiam nequaquam damnari ob iniquitatem parentum; quia injustum esset ut reatus per semina traderetur.

AUG. Cur ergo dictum esset, Semen eorum maledictum ab initio? Non enim sic dictum est, quomodo, Semen Chanaan et non Juda (Dan. XIII, 56); ubi demonstratum est quibus similes facti erant, et a quibus degeneraverant: sed eorum ipsorum semen dixit maledictum, quos naturaliter malos volebat intelligi, sicut sunt omnes filii Adam, ex quibus gratia fiunt filii Dei. Ubi enim dicitur, Non ignorans quoniam nequam est natio illorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum; semen enim illorum maledictum ab initio (Sap. XII, 10 et 11): puto quod natura, non imitatio redarguitur; et quomodo natura nisi vitiata peccato, non in primo homine sic creata? A quo ergo initio maledictum semen, nisi ex quo per unum hominem peccatum intravit in mundum? A se ipsis autem mutari non poterant, non ab omnipotente Deo: qui tamen eos utique justissimo, quamvis occultissimo judicio, non mutabat. Ab hac enim massa non arbitrio, sed Dei gratia se mutatum esse sciebat Apostolus, quando dicebat: Fuimus et nos natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. 11, 3).