CAPUT CXIX

JUL. Et hic Coelestianum dicis, qui putat liberum esse quemquam ad agendum bonum; liberum ergo dicis, quod nisi malum facere non posse contendis. Inveni, si potes, alteram definitionem rei non liberae, et hoc liberum vindicato. Si adeo sensu excideras, ut definitionem liberi in suo corpore non videres; vel de contrario ejus non debuisti intelligere, quae esset libertatis essentia? Fac enim te similiter ambigere potuisse, quid esset quod visus diceretur oculorum, idque tu definires hoc modo, Visus est vel effossos habere oculos, vel impedimentis quibusque videndi tempore nihil posse conspicere; atque hanc definitionem putares visui convenire: ferres te autem, ut contrarii ejus, id est, caecitatis, quae explicatio esset assereres; cumque nullam aliam invenires, quam si in eo animali, cujus naturae adesset visus oculorum, vel effossio luminum, vel crassi humoris obseptio videndi eriperet facultatem, resipisceres procul dubio, et videres rebus contrariis definitionem unam non posse competere. Sicque fiebat, ut si caecitas nihil dici aliud poterat, quam in animalis oculo, eo tempore quo videre deberet, privatio cernendi; visus quoque definitio per negationem illorum, quibus caecitatem exposueras, redderetur; ut videlicet nihil esset aliud visus, quam nec effossis, nec obseratis oculis opportuno tempore facultas congrua conspicandi. Quibus tu ostensis, si obstipe reluctareris, nihil obtineres aliud, quam ut aut contra tuam conscientiam pervicacia pudenda niti te crederent audientes, aut si eis fidem faceres, tibi ita prorsus videri, non te minus effossos habere mentis oculos judicarent, quam illum quia te visum habens fuerat definitus.

AUG. Nolo, ut definias; sed ut finias caecitatem; et videas recte dici a Christo non potuisse, Sine me nihil potestis facere, si ad bene agendum sine gratia Christi liberi esse potuissent.