CAPUT CXX

JUL. Ita ergo, ut ad causam referamus exemplum, intelligere potuisti, vel definitione non liberi, quid deberes liberum nuncupare. Nam etsi in liberi arbitrii definitione intelligentia caligasset, ut id dici liberum posse arbitrareris, quod inter duo contraria uni doceretur adhaerere: respicere debuisti, exponi aliter non posse captivum, id est non liberum, quam ut inter duo contraria uni vindicaretur addictum: et ideo nomen libertati captivitatis negatione tribuendum, ut quoniam id quod liberum non erat, alteri de contrariis cogeretur adhaerere; illud adversum ei, id est liberum, neutro sineretur addici.

AUG. Quid aperta implicas loquacitate perplexa? Ad malum liber est, qui voluntate agit mala, aut opere, aut sermone, aut certe sola cogitatione: hoc autem grandioris aetatis quis hominum non potest? Ad bonum autem liber est, qui voluntate bona agit bona, etiam ipse aut opere, aut sermone, aut certe sola cogitatione: sed hoc sine Dei gratia nullus hominum potest. Quod si dicis aliquem posse, contradicis ei qui dixit, Sine me nihil potestis facere; contradicis etiam illi qui dixit, Non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Puto quod aliquid boni, non mali, non se dixit ex semetipso cogitare idoneum, sed ex Deo. De cogitatione autem bona et sermo bonus est, et opus bonum. Ac per hoc, qui cogitare aliquid boni idoneus non est ex semetipso, profecto nec loqui est idoneus, nec agere aliquid boni ex semetipso: sed si est sub gratia, sufficientia ejus ex Deo est. Unde dictum est, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20); et, Quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14). Haec ego intuens, neminem esse liberum ad agendum bonum sine adjutorio Dei, dixi. Haec tu metuens, neminem esse liberum ad agendum bonum, me dixisse dixisti, et

“sine adjutorio Dei”

(quod addidi) sustulisti. Unde non dubito quod victum te esse jam scias; sed prolixo vaniloquio id agas, ne victus appareas, qui sic definis liberam voluntatem, ut nisi utrumque, id est, et bene et male agere possit, libera esse non possit. Ac per hoc, necesse tibi est auferre libertatem Deo, qui tantummodo bonam potest, malam vero non potest habere voluntatem.