CAPUT CXXI |
JUL. Quod cum ita sit, atque huic tu loco miserrime obnitaris, incertum est quid magis de te aestimari conveniat, utrum contra conscientiam tuam falsa defendas, an quod falsum est, verum putes; ac per hoc sit incertum, utrum oculos rationis amiseris, dum certum sit oculos te fidei perdidisse.AUG. Numquid ideo te victum consolaris, quia conviciaris? |