|
JUL. Ut autem quae sunt acta, breviter repetamus,
arbitrium liberum, quod in mali parte, vitiorum voluptatibus, vel
diaboli persuasionibus; in boni autem parte, virtutum dogmatibus, et
variis divinae gratiae speciebus juvatur; non potest aliter constare,
nisi ut et justitiae ab eo, et peccati necessitas auferatur.
AUG. Inter divinae gratiae species si poneretis dilectionem, quam
non ex nobis, sed ex Deo esse, eamque Deum dare filiis suis
apertissime legitis; sine qua nemo pie vivit, et cum qua nemo nisi pie
vivit; sine qua nullius est bona voluntas, et cum qua nullius est nisi
bona voluntas; vere liberum defenderetis, non inflaretis arbitrium.
Necessitatem porro si eam dicis, qua quisque invitus opprimitur;
justitiae nulla est, quia nemo est justus invitus: sed gratia Dei ex
nolente volentem facit. Si autem nullus peccaret invitus, non esset
scriptum, Signasti peccata mea in sacculo, et adnotasti si quid
invitus admisi (Job XIV, 17).
|
|