CAPUT CXXIV

JUL. Nos igitur verum diximus, quoniam qui a vobis decipiuntur, ne vocentur haeretici, fiunt Manichaei, et dum falsam verentur infamiam, verum crimen incurrunt; instar ferarum, quae circumdantur pinnis, ut cogantur in retia, et in verum exitium vana formidine contrudantur. Deum vero nascentium conditorem ita dicimus, ut quoniam certum est Deum Catholicorum, qui verus est, nihil facere posse quod malum est, ipsius opificis dignitate, homines qui ab eo fiunt, ante voluntatis usum, de manibus ejus iniqui et rei nullo modo exire credantur. Quorum vos cum alterum negatis, utrumque subruitis. Ais quippe, credere te quidem conditorem Deum, sed malorum hominum: ac per hoc inficiaris dogmati tuo, cum negas te asserere diabolum hominum conditorem.

AUG. Quidquid in hominibus, qui cum vitio nascuntur, ad Deum creatorem, pertinet, bonum est; quia et quod justum est, bonum est: naturarum autem, non vitiorum auctor est Deus. Ad illum jam veni, videamus quid inde dicturus es, quomodo non eruantur parvuli de potestate tenebrarum, quando in Christi regnum per sacramenta Ecclesiae transferuntur. Quantislibet enim tegminibus de multiplicis loquacitatis involvas, ubi ad hoc veneris, nudus haereticus apparebis.