|
JUL. Quod licet in primo libro uberius actum sit,
tamen et hic vel breviter quid sentias exprimamus. Times operi diaboli
aliquam deputare substantiam: verum non times Deo, non aliquod, sed
magnum crimen impingere. Majorem apud te habet reverentiam natura
carnis humanae, quam justitia Dei: quasi enim magnum aliquid, ita
substantiam hominis diabolo deputare metuisti, et quasi rei non
magnae, id est justitiae et Dei sanctitati, informationem sceleris
appulisti: quasi non tolerabilius fuerit inter duas opiniones, sed
utrasque falsas, diaboli operibus deputare carnem, quam Dei operibus
iniquitatem.
AUG. Vos potius Dei justitiam blasphematis, sub cujus
omnipotentia sine ullis malis meritis tanta mala perpeti parvulos
dicitis. Sed jam dic quemadmodum eos separatis ab eis quos Deus de
potestate eruit tenebrarum, ut transferat in regnum Filii charitatis
suae (Coloss. I, 13).
|
|