CAPUT CXXVII |
JUL. Ut enim hic in potestate diaboli parvulos a Deo reos formari dixisti, ita in inferioribus libri tui partibus tetrius aliquid quam sunt Manichaeorum sacramenta vomuisti, dicens de Deo,
AUG. Cum veneris ad easdem partes libri mei, ibi quemadmodum dictum fuerit, quod hic objicis, apparebit. Nunc jam dic, quaeso, quomodo cum regenerantur parvuli et transferuntur ad regnum Christi, de tenebrarum potestate non eruantur. |