|
JUL. Quod licet in tanta luce consistat, ut nihil aut
absolutius inveniatur, aut verius: tamen pollicitus eram hoc ipsum
divinae me legis testimonio comprobare, id est, iniquissimum esse, si
generantium scelera nascentibus eorum liberis imputentur; sicque
adversari Deum, ut etiam in sua lege praescripserit, ne tale quidquam
judicantium deformitas perpetraret. Hoc me ergo spoponderam
redditurum: sed quoniam secundus liber apostoli Pauli exponendis est
sententiis occupatus, hujus voluminis primis partibus fidem congruit
promissionis impleri. Legimus ergo in Deuteronomio, in catalogo
praeceptorum quibus vita et conversatio populi illius ordinatur etiam
hoc apertissime a Deo fuisse mandatum. Nam ut de praecedentibus, et
de sequentibus, inter quae sit collocatum, possit intelligi: Non
fraudabis, inquit, mercedem pauperis et egentis ex fratribus tuis,
aut ex proselytis qui sunt in civitatibus tuis: quotidianam reddes
mercedem illius ; non occidat sol super eam; quia pauper est, et in
ea habet spem; et non proclamabit contra te ad Dominum, et erit in te
peccatum. Non morientur patres pro filiis, et filii non morientur pro
patribus: unusquisque in peccato suo morietur (Deut. XXIV,
14-16).
AUG. De filiis hoc dixit jam natis, non in primo parente
damnatis, in quo omnes peccaverunt, et in quo omnes moriuntur. Et
hoc quidem praeceptum dedit hominibus judicantibus, ne pater pro
filio, vel filius pro patre moreretur, cum reus tantummodo pater esset
inventus, aut filius. Caeterum judicia sua Deus, sive cum per se
ipsum, sive cum per homines judicat, quibus dat propheticum spiritum,
non alligavit hac lege. Neque enim quando excepto Noe cum suis,
caeteros omnes diluvio perdidit, separavit infantes qui nondum fuerant
imitati parentes suos, aut sine suis parvulis Sodomitas ille ignis
absumpsit (Gen. VII, XIX). Quod si voluisset, utique
potuisset omnipotens. Et ille Achar praecepti transgressor unus
inventus, et tamen cum suis filiis et filiabus occisus est. Quid de
tot civitatibus debellatis eodem duce Jesu Nave homine Dei? Nonne
ita omnes interfecti sunt, ut nullus spirans relinqueretur (Josue
VII, VI, X, etc.)? Parvuli igitur quid mali fecerant?
Nonne per suorum parentum peccata, quorum nec conscii, nec imitatores
esse adhuc poterant, divino judicio poenam subiere communem? Aliter
ergo judicat Deus, aliter homini praecipit ut judicet: cum Deus
homine sine ulla dubitatione sit justior. Haec debuisti ante
cogitare, ne ad causam non pertinentibus immorareris exemplis.
|
|