|
JUL. Interibit Manichaeorum memoria cum strepitu:
quia Dominus in aeternum permanet; qui paravit in judicio sedem suam,
et ipse judicabit orbem terrarum in aequitate (Psal. IX,
7-9). Nullum est in Deo crimen. Non igitur creat malos:
quoniam si mali essent natura, Deus eos creare non posset. Ac per
hoc, ut Catholicorum est confiteri Deum conditorem bonorum, ita
Manichaeorum proprie Deum credere conditorem malorum.
AUG. Si adversum divina eloquia, ubi dicitur, Judicabit orbem
terrarum in aequitate, non surdi essetis, aequitatem Dei etiam in
poenis infantium disceretis. Natura enim boni sunt, quod illos creat
Deus: sed vitio mali sunt, propter quod illos sanat Deus. In qua
catholica sententia non solum Manichaeorum memoria perit, verum etiam
Pelagianorum, cum strepitu loquacitatis illorum.
|
|