CAPUT CXXXVII

JUL. Sed videamus et reliqua.

AUG. Ecce ad alia libri mei verba jam transis, et adversus illud quod tibi quasi refellendum ex praecedentibus proposueras, nihil dicis. Ego enim ut vos auctoritate apostolica urgerem, dixi vos dicere non erui parvulos a potestate tenebrarum, et sic transferri in regnum Dei (Coloss. I, 13): contra quod nihil dicens, apparuisti quidem, sicut supra praedixi, nudus haereticus; sed in te exspoliando non laboravi, quia contra apostolicam fidem antiquissimae matris Ecclesiae, nullo verborum tuorum vaniloquo tegmine te ausus es operire.