CAPUT CXXXVIII

JUL. Audi ergo breviter quid ista quaestione versetur. Catholici dicunt humanam a creatore Deo bono conditam bonam, sed peccato vitiatam, medico Christo indigere naturam. Manichaei dicunt, humanam naturam non a Deo conditam bonam, peccatoque vitiatam; sed ab aeternarum principe tenebrarum, de commixtione duarum naturarum, quae semper fuerunt, una bona et una mala, hominem creatum. Coelestiani et Pelagiani dicunt, naturam humanam a Deo bono conditam bonam; sed ita esse in nascentibus parvulis sanam, ut Christi non habeant necessariam in illa aetate medicinam. Agnosce igitur in tuo dogmate nomen tuum, et catholicis a quibus confutaris, desine objicere et dogma et nomen alienum. Nam Veritas utrosque redarguit, et Manichaeos et vos. Manichaeis enim dicit:

“Non legistis quia ab initio fecit hominem, masculum, et feminam fecit eos? Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una: itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet”

(Matth. XIX, 4-6). Ita quippe ostendit et hominem conditorem, et conjugum copulatorem Deum, adversus Manichaeos, qui utrumque horum negant. Vobis autem dicit:

“Venit filius hominis quaerere et salvare quod perierat”

(Luc. XIX, 10). Sed vos, egregii christiani, respondete Christo: Si quod perierat, quaerere et salvum facere venisti, ad parvulos non venisti; isti nec perierant, et salvi nati sunt: vade ad majores, de verbis tuis tibi praescribimus:

“Non est opus sanis medicus, sed male habentibus”

(Matth. IX, 12). Ita fit ut Manichaeus, qui homini commixtam dicit esse naturam malam, velit inde saltem salvari a Christo animam bonam: tu vero in parvulis, cum salvi sunt corpore, nihil a Christo salvandum esse contendis. Ac per hoc Manichaeus quidem naturam humanam detestabiliter vituperat, sed tu crudeliter laudas. Quicumque enim tibi crediderint laudatori, infantes suos non offerent Salvatori (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 9). Commendavi quidem etiam in primo opere, nihil te magis agere, quam ut parum intelligaris.

AUG. Prorsus intelligor, velis nolis: sed tu contra ista nihil dicturus, vis non intelligi quod ego verissimum atque firmissimum dixi: denique res ipsa indicavit, haec a te non potuisse redargui.