CAPUT XIII

JUL. Non declinabis judicium proselyti, et orphani, et viduae; non accipies pignus vestimentum viduae: quia famulus eras in terra Aegypti, et liberavit te Dominus Deus tuus inde; propter hoc ego tibi praecipio facere verbum hoc (Deut. XXIV, 17 et 18). Cum institueret Deus judicandi formam, hoc statim sancire curavit, ne aut parentes in filiorum, aut filii in parentum scelere ferirentur. Principium ergo et ingressum justitiae, quam servari in judicatione mandabat, ostendit istud esse, ne affinitas gravaret innoxios, et in ipsum genus excurreret odium, quod persona meruisset. In causa ergo actuum discernit justitia, quos necessitudo conjungit. Quod utique non faceret, si una esset ratio voluntatis et seminis, aut si opus arbitrii ad posteros fecunditate transiret. Satis ergo superque docuimus, hoc uno testimonio teterrimam istam judicii pravitatem, quam novus error amplectitur, antiqua latae legis auctoritate contritam. Quae certe sententia ita est in causam prolata, ut nullum locum reliquerit ambigendi.

AUG. Resistit tibi Deus, qui dixit in libro Levitico, Et qui remanserint ex vobis, disperibunt propter peccata sua, et propter peccata patrum suorum (Levit. XXVI, 39).