CAPUT CXLI

JUL. Unde quamvis omnia quae contra nos edidisti scripta, ad unum finem properent, videlicet ut naturalia mala esse persuadeas, et aut diabolum hominum, aut Deum criminum conditorem: tamen puto aliquid procedere ad studium brevitatis, si ea potissimum argumenta, quibus totam tuam opinionem tueri te, cum obumbraris, putas de diversis in unum partibus congregavero, eaque prius admota expositione juvero, ut quid conentur appareat; post vero non sparsa, sed collecta; non involuta, sed explicata proruero.

AUG. Mirabili studio brevitatis octo libros uni meo reddis, quem nec tanta multiloquii prolixitate convellis. Dic nunc, si potes, quomodo non dicere cogamini Christo, et si non verbis, certe ipsis perversis sensibus vestris: Si quod perierat quaerere et salvare venisti, ad parvulos non venisti. Isti nec perierant, et salvi nati sunt: vade ad majores; de verbis tuis tibi praescribimus:

“Non est opus sanis medicus, sed male habentibus”

(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 9). Ad ista responde: quid vanis vera involvere et occultare conaris?