|
JUL. In inferioribus itaque libri tui partibus
postquam dixisti, Sic creat malos Deus, quomodo pascit et nutrit
malos; addis: Quia quod eis creando tribuit, ad naturae pertinet
bonitatem; et quod eis pascendo et nutriendo dat incrementum, non
utique malitiae eorum, sed eidem bonae naturae, quam creavit bonus,
bonum tribuit adjumentum. In quantum enim homines sunt, bonum est
naturae, cujus auctor est Deus: in quantum autem cum peccato
nascuntur, perituri si non renascuntur, ad semen pertinet maledictum
ab initio (Sap. XII, 11), illius antiquae inobedientiae
vitio. Quo tamen bene utitur factor etiam vasorum irae, ut notas
faciat divitias gloriae suae in vasis misericordiae; ut non meritis
suis tribuat, si ad eamdem massam quisque pertinens gratia liberetur,
sed qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17). Ab
hac fide iste discedens, non vult nascentes esse sub diabolo, ne
parvuli portentur ad Christum, ut eruantur a potestate tenebrarum, et
transferantur in regnum ipsius (Coloss. I, 13). Et sic
Ecclesiam accusat toto orbe diffusam, in qua ubique omnes baptizandi
infantuli non ob aliud exsufflantur, nisi ut ab eis mundi princeps
mittatur foras (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, nn.
32, 33). Item deorsum de libidine loquens, sine qua conjugum
non potest esse commixtio, quam nos naturalem, et ad Dei operam
pertinentem, non ut magnum aliquod bonum, sed ut sensum corporum,
quae sunt a Deo facta, defendimus, quam tu inditam visceribus humanis
a diabolo, in ejus vererundia dogma tuum collocans, tam multis
scriptis conaris asserere: de ipsa ergo libidine, sicut frequenter,
ita etiam inferiore parte libri tui loqueris: Quocirca, inquis,
commixtionem quoque honestam conjugum non reprehendimus propter pudendam
corporum libidinem. Illa enim posset esse nulla praecedente
perpetratione peccati, de qua non erubescerent conjugati: haec autem
exorta est post peccatum, quam coacti sunt velare confusi (Gen.
III, 7). Unde remansit posterioribus conjugatis, quamvis hoc
malo bene et licite utentibus, in ejusmodi opere humanum vitare
conspectum, atque ita confiteri quod pudendum est, cum neminem debeat
pudere, quod bonum est. Proinde pudenda libidine, qui licite
concumbit, malo bene utitur: qui autem illicite, malo male utitur
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 36).
AUG. Quare est interrupta sententia, et quibusdam praetermissis,
tanquam hoc sequeretur, adjunctum est, Proinde pudenda libidine,
etc., praetermissa sunt autem verba mea, ubi dictum est, Sic
insinuantur haec duo, et bonum laudandae conjunctionis, unde filii
generantur, et malum pudendae libidinis, unde qui generantur,
regenerandi sunt ne damnentur (Ibid.)? Quare ista verba mea de
media sententia mea subtrahis, eisque subtractis alia mea, quasi ipsa
sequantur, adjungis? Quid est quod facis? cur hoc facis? Parum est
quod ea, quae tibi ex eodem libro meo ex ordine proposueras
refellenda, dimittis, et in alia pergis, ut ordo turbetur, et quod a
te propositum fuerat, de lectoris memoria dilabatur: insuper et ea
quae praeter ordinem, ut tibi libitum est, interponis, non tota et
integra fideliter ponis, sed concidis ubi vis, tollis quod vis,
jungis quomodo vis: sed fac quidquid vis; convictus et victus
apparebis, ut non vis.
|
|