CAPUT CXLIII

JUL. Rectius enim accipit nomen mali quam boni unde erubescunt mali et boni; meliusque credimus Apostolo, qui dicit, Quia non habitat in carne mea bonum (Rom. VII, 18), quam huic, qui hoc dicit bonum.

AUG. Non erat magnum, et istam de libro meo implere sententiam. Ego enim dixi: Quam huic, qui hoc dixit bonum, unde si confunditur, confitetur malum; si autem non confunditur, addit impudentiae pejus malum (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 36). Sed nescio cur haec non posueris, cum similiter eis posses non respondere, sicut aliis, quae tanquam refellenda posuisti, nec attingere voluisti.