|
JUL. Et post modicum addis: Quoniam natura humana
quae nascitur vel de conjugio, vel de adulterio, Dei opus est. Quae
si malum esset, non esset generanda; si malum non haberet, non esset
regeneranda: atque ut ad unum verbum utrumque concludam, natura humana
si malum esset, salvanda non esset; si ei mali nihil inesset,
salvanda non esset. Qui ergo dicit eam bonum non esse, bonum negat
conditae creatorem: qui vero negat ei malum inesse, misericordem
vitiatae invidet salvatorem. Quapropter in hominibus nascentibus, nec
excusanda sunt adulteria per bonum, quod inde a conditore bono creatum
est, nec accusanda conjugia per malum, quod ibi a misericorde
salvatore est sanandum (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2,
n. 36). Haec tam multa quae de tuis scriptis posui, quoniam
grandem in his aerumnam cogitationis pertuleras, ut acute aliquid
dicere videreris, et ex more nostro, quo versute nihil agimus, et ex
veritatis securitate, quoniam tuis sermonibus vix intelligi queunt,
nostra oportet repetitione distingui. Dixisti ergo, Manichaeos
carnis vituperare naturam, atque asserere hominem factum ex commixtione
duarum naturarum, unius bonae, alterius malae: nos autem, quos
haereticos vocas, dicere a bono Deo conditam humanam naturam
testimonio auctoris sui bonam, in infantibus ita esse sanam, ut
Christi non habeant necessariam medicinam: te autem dicere bonam
quidem a Deo bono conditam aliquando Adae fuisse naturam; sed tamen
peccato esse vitiatam, et ideo Christi indigere medicina (Ibid.).
In primo quidem libro praesentis operis, quam nullo distaret fides
vestra a Manichaeorum profanitate, quippe ex qua eam natam esse
manifestum est, junctis amborum opinionibus indicavi: ubi apparuit
Joviniano te per timorem copulari; Manichaeo autem omnino per
amorem. Hoc ergo etiam in praesenti nobis genere disserendum est: sed
prius nostra, post vestra distinguo. Verum ergo dixisti, nos dicere
a bono Deo naturam humanam bonam conditam: sed huc usque nostrum est:
unam enim partem, qua suppletur nostra sententia, aut non vidisti,
aut suppressisti; aliam autem de tuo, cum non sit nostra, posuisti:
nos autem non solum dicimus naturam hominis bonam a Deo esse conditam
in Adam; sed in omnibus parvulis bonam ab eo Deo condi, qui primi
illius auctor fuit; propter quod illum omnium hominum asserimus
conditorem.
AUG. Quid enim aliud et nos dicimus de Domino Deo omnium hominum
conditore? Sed, quod absit a nobis, salvatorem Deum parvulis
necessarium vos negatis, sic eorum naturam bonam esse asserendo, ut ei
mali nihil inesse dicatis, propter quod indigeat medico Christo. Ad
hoc responde; quod tibi redarguendum proposueras, primo redargue: cur
exsufflentur baptizandi parvuli ostende; aut universae antiquissimae
Ecclesiae bellum apertissimum indicens, exsufflari eos non debere
contende: hoc age, hic insiste, huic firmamento, si potes, aliquid
unde concutiatur, impinge. Quid fugis sub pelles loquacitatis tuae?
Quid fumos vanissimos subjicis, quibus haec obtecta et obscura ita
lector obliviscatur, ut te respondere nihil valentem dicere aliquid
arbitretur?
|
|