|
JUL. Hanc ergo partem sententiae non solum a nostra
definitione removisti; sed pro hac etiam intulisti tuam: quae prima
fronte aliquid haberet invidiae, sed tamen discussa vanesceret.
Posuisti enim nos dicere, bonam a Deo bono conditam naturam, sed ita
esse sanam, ut necessariam non habeat Christi medicinam. Intuere
ergo quanta penuria veritatis labores, qui et in ipsis verbis quae
dicuntur ANTITETA, furtum tam perspicuum facere non vereris.
Nam cum supra proposuisses, Bonam naturam, subdidisti, Ita esse
sanam. Numquid ANTITETON boni sanum est? Certe cum dicimus
bonum, nihil contra hoc proprie ponimus nisi malum: si autem causa
poscit ut sanum dicamus, ex adverso debile vel aegrum locamus; ut si
sanum est, non utique debile; si debile, sanum non esse dicatur: cum
autem dicimus, Bonum est hoc; a contrario ejus, non sani nomen, sed
mali vocabulum sistimus. Tibi ergo dicendum fuit, quia definiremus
nos bonam a Deo conditam naturam hominum, sed ita esse in parvulis
bonam, ut institutionis suae nullum quaereret emendatorem: aut si ea
quae bona erant, alieno vocabulo, id est, sanitatis indicare
malebas; consonanti totum elocutione signasses. Nunc autem quasi
murenula inter definitionum saxa prolaberis. Cum enim te veritas
compulisset, ut nos confitereris bonam hominum dicere naturam a Deo
bono conditam, atque in ea parte sententiae ut multam rationem, ita
invidiam nullam videres; ad alia continuo verba migrasti, subjiciens,
sed ita nos eam sanam defendere, ut medicinam Christi ei necessariam
non esse credamus. Quod si totum tu per imperitiam incurris,
bardissimus ; sin autem id astu facis, vaferrimus inveniris.
AUG. Quando ista diceres, nisi non habendo quod diceres? Non
enim debuimus, ut putas, ita sanam, quam diximus bonam, ne sibi non
vera opponerentur antitheta: quod imperitia quanta dicas, si ostendere
velim, rebus non necessariis, tui similis immorabor. De medio tolle
superflua, et omnino, etiamsi vera essent, tibi minime profutura; et
dic, si potes, quomodo medicum Christum parvulis non negetis: cum
enim coeperis dicere, ibi apparebit quare ista vana, et ad rem quae
agitur, non pertinentia, tamen interponenda putaveris.
|
|