|
JUL. Ecce enim breviter respondeo: adeo nos Christi
medicinam parvulis, quos innocentes novimus, non negare, ut illos
potissimum copiosiore ea indigere fateamur. Nascuntur enim exigui,
debiles; qui non solum ali proprio labore non possint, verum nec
implorare queant opem parentum; qui tam multis casibus obnoxii sunt,
ut eis etiam lac densius, et lactantium plerumque somnus exitio sit.
AUG. Ecce quare memoriae lectoris, interponendo res superfluas,
obstrepas. Medicum Christum non negatis parvulis necessarium propter
mala corporis, cujus imbecillitate vitiantur invalidi, vel necantur;
et negatis eis necessarium medicum Christum, propter quod sub diaboli
potestate sunt, unde ut liberentur baptizandi exsufflantur: ut hoc
tibi objectum non intelligaris ob aliud proposuisse quasi refellendum,
nisi ne hoc timuisse deprehendereris: ideo autem non tentasse
refellere, quoniam de firmissimo, et tanquam adamantino fundamento,
in te potius perimendum tua jacula resilirent: et ideo de antithetis
disputationem interposuisse superfluam, ut illud invictum lector
oblitus, sineret te in eis, quaecumque inferres vanissima,
respirare, tanquam respondentem aliquid, et dicentem nihil. Sic
quippe imbecillitatem corporis infantilis, multis obnoxiam casibus
intulisti, quasi vel in ipsa curciarentur, vel in ejus tanta
infirmitate premerentur, vel eis accidere in illa aetate mali aliquid
posset, si natura humana sicut instituta fuerat, permaneret. Cur
exsufflet baptizandos parvulos Ecclesia Christi, ostende, si potes;
aut eos exsufflandos non esse contende, si potes; aut obmutesce, si
non potes: imo obmutesce, quia non potes.
|
|