|
JUL. Pro conditione mortalis corporis incurrunt et
aegritudinum aerumnas, et dolorum poenas, et pericula morborum. Non
solum ergo parvulis necessariam Christi, a quo et facti sunt,
medicinam fatemur; sed etiam omnium mortalium naturae.
AUG. Ergo et in paradiso omnia ista mala futura fuisse creditis,
si nemo peccasset; et mortes illic hominum, tanquam pecorum,
cogitatis, quia omnibus ibi communem mortalitatem corporum creditis.
O miseri! si beatitudinem loci illius christiano cogitaretis affectu;
nec bestias ibi morituras fuisse crederetis, sicut nec saevituras; sed
hominibus mirabili mansuetudine subditas, nec pastum de alternis
mortibus quaesituras, sed communia, sicut scriptum est, cum hominibus
alimenta sumpturas (Gen. I, 29, 30). Aut si eas ultima
senecta dissolveret, ut sola ibi natura humana vitam possideret
aeternam; cur non credamus quod auferrentur de paradiso moriturae, vel
inde sensu imminentis mortis exirent, ne mors cuiquam viventi in loco
vitae illius eveniret? Nam neque ipsi qui peccaverant homines, mori
potuissent, si non de habitatione tantae felicitatis, merito
iniquitatis exissent.
|
|