CAPUT CXLVIII

JUL. Cujus infirmitates ut in praesenti vita diverso remediorum genere mitescunt; ita etiam plene, in justorum tamen corporibus, resurrectionis evacuabuntur adventu.

AUG. In his justis et parvulos ponis, qui nihil egerunt propria voluntate sive boni sive mali: an separas eos a justis, quos tamen a carnis resurrectione felici non separas? Quare ergo justorum corpora excepisti, in quibus haec mala resurrectionis evacuantur adventu? Si autem parvuli propter justitiam secundi hominis, qui regenerationis est auctor, deputantur justi; cur non propter peccatum primi hominis, qui generationis est auctor, deputantur injusti?