|
JUL. Ecce ergo in quantis humanae naturae necessariam
Christi medicinam fatemur. At scio te vociferaturum, cavillo tecum
agi. Non enim hanc te medicinam, qua corporibus subvenitur, sed
nomine medicinae significasse Christi gratiam, quam a nobis affirmabas
negari. Ad quod responderi potest tibi hoc esse adscribendum, qui rem
quam volebas intelligi, propriis noluisse signare nominibus. Sed quia
vel tarde intellectum est, quam diceres medicinam, quam confuse nos
negare mentitus eras; respondeamus et ad hoc quod secundo intulisti,
sicut et primo opere protestati sumus: nos gratiam Christi, id est,
Baptisma, ex quo ritum ejus Christus instituit, ita necessariam
omnibus in commune aetatibus confiteri, ut quicumque eam utilem etiam
parvulis negat, aeterno feriamus anathemate.
AUG. De medicina agimus, quo nomine Christus gratiam suam vocari
voluit, ubi ait de se ipso, Non est opus sanis medicus, sed male
habentibus (Matth. IX, 12). Vos autem gratiam Christi non
propter sanandos parvulos, sed propter adoptandos in regnum Dei
tantummodo eis dicitis necessariam. Noli ergo te respondentem facere,
ubi vides te respondere non posse.
|
|