|
JUL. Quod cum lucida professione inculcemus, convictus es
tu publicae falsitatis, qui scribis adeo a nobis bonam defendi hominum
naturam, ut sanae in infantibus negemus Christi necessariam
medicinam.
AUG. Verum dixi: medicinam quippe christianae gratiae, quae non
confertur nisi Christianis, non autem omnibus hominibus etiam
infidelibus, et insuper catellis atque porcellis, pisciculis atque
vermiculis, omnique generi qualiumcumque animantium, sine dubio
parvulis denegatis, quos utique sine ullo originis reatu, qui
regeneratione sanatur, generatos esse contenditis. Unde tu modo
magnas passus angustias, detraxisti medicinae nomen, et supposuisti
gratiae: quia gratiam propter adoptionem parvulis necessariam dicere
potestis; medicinam vero eis, quibus aeternam salutem, etiamsi
christiani non fiant, promittere audetis, per Sacramenta Christi
necessariam dicere non potestis. Christum quippe illis non vultis esse
Jesum: quod ideo vocatur, teste angelo, teste Evangelio, quia
salvum facit populum suum, non a morbis atque vulneribus carnis, a
quibus quoslibet homines et quaelibet volatilia atque reptilia sanat,
sed a peccatis eorum (Matth. I, 21).
|
|