|
JUL. Quae tamen gratia, quoniam etiam medicina dicitur,
salva lege justitiae facit alios ex malis bonos; parvulos autem quos
creat condendo bonos, reddit innovando adoptandoque meliores.
AUG. Ergo quod ait ipse Jesus, Non est opus sanis medicus, sed
aegrotantibus, quantum attinet ad medicinam, quae solis Christianis
praebetur a Christo, in parvulis falsum est, quos et sanos esse, et
eis, ut devitetis invidiam, medicinam christianam dicitis
necessariam. Quomodo autem innovat Christus, quos novos, a
nativitate recentissimos, invenit, si nihil trahunt de vetustate
peccati? An dicturus es etiam non vetus aliquid innovari, cum legas
ad Hebraeos, Quando hoc dicit novum, vetus fecit primum (Hebr.
VIII, 13)? Dic ergo unde sint veteres modo nati, quos dicis
sanos a vetustate peccati. Et tamen ad indignationem verorum
Christianorum cavendam, a Christo eos simulas innovari. Postremo
aliud est sanari, aliud innovari: propter sanandos curatio, propter
innovandos instauratio necessaria est. Manifestum est igitur,
haeresim vestram parvulis prorsus christianam negare medicinam.
|
|