|
JUL. Ecce ergo planum est, nos Christi gratiam utilem
parvulis non negare: quid igitur controversiae remansit, propter quod
nos Traducianus erroris insimulat, videlicet quia non annuimus Adae
quidem bonam, sed omnium hominum malam factam esse naturam? Hoc sane
non solum nos non annuere, verum etiam et summis viribus impugnare
profiteor. Remotis igitur illis figmentorum tuorum distortis
pueriliter retibus, et vulgaribus maniis, quibus susurrabas nos
Christi gratiam negare cunabulis, super hoc congrediamur, in quo est
summa certaminis. Eo igitur ordine quem promisi (quia jam nostra
defendi), Manichaei, cui te adversari simulabas, et vestra sensa
pensemus.
AUG. Vestra non defendisit, sed defendi non posse monstrasti.
|
|