CAPUT CLIV

JUL. Inter te et Manichaeum itaque nulla de qualitate naturae, sed de solo est auctore dissensio. Hoc enim malum tu Deo reputas, quem parvulorum creatorem fateris, quod Manichaeus principi tenebrarum, quem naturae humanae conditorem putavit. Ad instaurandum igitur foedus, non grande vobis remansit obstaculum. Mox tamen docebo, apud utrumque vestrum etsi veritatis vestigia nulla videantur, illius tamen magis quam tua, sibimet dicta concinere. Nos porro quid dicimus? Sine dubio quod utrique vestrum repugnet, id est, nec a bono Deo malam, nec a principe tenebrarum aliam vel factam, vel commixtam esse naturam; sed unum Deum auctorem rerum omnium, bonam hominum non solum fecisse primum, sed etiam facere in unoquoque nascente naturam: cui tamen creatoris sui opitulationem, ut multis modis utilem, ita etiam necessariam profitemur. Quanquam alia est conditionum ratio, alia donorum; nec hic major operis, quam opificis aestimatio vertitur. Ambo igitur tu et Manichaeus, pariter malum naturale firmatis, id est, ambo naturam malam hominum aeque dicitis: sed ille fidelius, tu fraudulentius. Huic enim malo, quod inspiratum a diabolo visceribus humanis pariter arbitramini, nullius ortum ille subducit: tu autem, ut videaris aliquo distare, quod nullum est, solos ab eo duos homines conaris eximere; quorum non tamen personas a peccato liberas, sed (provectu eruditioris ingenii) dicis in illis non fuisse naturale, quod per illos tamen naturale factum esse persuades. Ita, ne vel isthic fraus impunita remaneret, furtum quod magistro tuo feceras, stultitiae castigavit adjectio. Nam credere naturale, quod fatearis de voluntate susceptum, non dico ineruditae, sed ebriae mentis inventum est. Verum hinc alias, nunc interim rem premamus. Affirmat ergo Manichaeus malum esse naturale, tu annuis: dicit peccata nasci, tu ita esse consentis: dicit malam naturam hominum, hoc quoque confirmas: dicit omnium prorsus, hic resistis, atque illam primam duorum hominum copulam sequestrari petis, sane quod nec ipsos vindices a reatu, quinimo affirmes mali naturalis auctores. Id si et nos tibi indulgere possimus, tamen tuus non dabit magister, quin forte etiam ferulis in tardum animadvertet ingenium; ita ut tibi necesse sit aut auctoritati acquiescere, aut scholas ejus omni ex parte deserere. Colligit autem ad extremum, et dicit, naturae malae bonum auctorem esse non posse, ac per hoc principis tenebrarum, id est, diaboli opus esse hominem, quem naturaliter malum ambo fatemini.

AUG. Naturam humanam a Deo bono conditam bonam, magno inobedientiae peccato ita fuisse vitiatam, ut etiam posteritas inde traheret mortis meritum atque supplicium, cui tamen posteritati non negat Deus bonus opificium bonum, et contra vos et contra Manichaeos catholica fides dicit. Sed vos qui hoc negatis, quaeso, paulisper paradisum cogitate. Placetne vobis, ut ponamus ibi castos et castas contra libidinem dimicantes, gravidas nauseantes, fastidientes, pallentes; alias in abortu puerperia immatura fundentes, alias in partu gementes et ululantes; natosque ipsos omnes flentes, sero ridentes, serius loquentes, et hoc balbutientes, in scholas postea duci, ut litteras discant, sub loris, ferulis, virgisque plorantes, pro varietatibus ingeniorum distributa varietate poenarum; insuper innumerabiles morbos, et daemonum incursus, et ferarum morsus, quibus quidam cruciarentur, quidam et absumerentur; qui vero sani essent, sub incertis eorum casibus misera parentum sollicitudine nutrirentur: essent etiam ibi utique orbitates et luctus, et amissorum charissimorum desideria cum doloribus cordis. Longum est persequi omnia, quibus malis abundat haec vita: nec sunt tamen ista ulla peccata. Haec ergo si futura erant in paradiso, nullo ibi, cujus merito existerent, praecedente peccato, quaerite ista quibus, non plane fidelibus, sed irrisoribus praedicetis. Certe si talis paradisus pingeretur, nullus diceret esse paradisum, nec si supra legisset hoc nomen inscriptum: nec diceret errasse pictorem, sed plane agnosceret irrisorem. Verumtamen eorum qui vos noverunt, nemo miraretur, si adderetur nomen vestrum ad titulum, et scriberetur paradisus Pelagianorum. Si autem hinc erubescitis (neque enim revera pudoris ullum putandum est in vobis remansisse vestigium, si non hinc erubescitis), perversam, quaeso, tandem mutate sententiam, et humanam credite in has miserias peccato illo magno mutatam fuisse naturam; neque ullo modo ista in paradiso esse potuisse: propterea inde exisse illos, quorum etiam propago digna erat talia sustinere, transeunte in omnes contagione peccati cum conditione supplicii. Hoc dogma catholicum et justitiam Dei defendit, quia non immerito vitam mortalium voluisset esse poenalem; et vos Manichaeosque subvertit: vos quidem, quia malis talibus horribilem paradiso tribuitis infelicitatem; Manichaeos autem, quia malis talibus naturam Dei sui (ac per hoc quid aliud quam Deum suum?) asserunt infelicem. Proinde me movere non debet, quod mihi magistrum Manichaeum, qui ferulis in meum tardum ingenium animadvertat, opponis: sed te obsecro moveat, quod secundum erroris vestri infandum horrendumque portentum, erudieris ferulis, etiamsi in paradisi populis nascereris. Quam deformissimam absurditatem, si nobiscum horrescitis, ut debetis; unde est, rogo vos, etiam ista puerorum miseria (quae procul dubio non est ex natura mali, quam desipiunt Manichaei), nisi quia illo peccato magno et nobis inaestimabili sic vitiata est humana natura, et poenis justissimis implicata, ut ex ea non solum corruptibilitas corporum tot aerumnosis casibus subdita, verum etiam tarditas ingeniorum obnoxia ferulis aliisque verberibus oriretur; atque ita hoc malignum saeculum per malos dies usque ad terminum suum curreret, ut etiam sancti ab aeterno supplicio eruti per divinam indulgentiam, pignore incorruptibilis salutis accepto, poenas tamen vitae hujus in bono usu earum tolerare juberentur, cum mercede patientiae, potius quam illis mererentur etiam post remissionem peccatorum carere?