|
JUL. At tu contra hoc ultimum totus insurgis; et cum in
unam navem cum Manichaeo ascenderis, cumque idem spiritus cursum
vestrum direxerit, transmisso jam freto, putasti tibi tamen in littus
aliud exeundum. Verum forte dilectu utilitatis proximae tolerabilior
fiat licet tarda cunctatio. In quem igitur portum navigium dirigis?
inquis,
|
“bonum quidem Deum esse, eumdem tamen conditorem
malorum.”
|
|
O periculi fugam in scopulos actam, totam Manichaei
sentinam super eum effundere voluisse, quem Deum putaris!
AUG. Numquid tu negas, etiam in malis hominibus bonam esse naturam
et animi et corporis? Hujus boni est conditor Deus; quod Manichaeus
malum dicit, et huic bono quod malum dicit, malum assignat auctorem.
Non enim saltem animae parcit: sed sicut suam quamdam dicit esse
animam carnis, ita malam naturam Deo bono coaeternam, ut bona omnino
esse non possit; alteram vero animam bonam in eodem homine, non a Deo
factam, sed substantiam Dei atque naturam, in hujus commixtionis
miserias, nulla sua iniquitate, sed Dei mala necessitate contrusam.
Hoc autem totum opificium quod est homo, et malum et mali esse dicit
auctoris. Videsne quam diversa ille sapiat, et ob hoc insanissime
nefarieque desipiat? Tu autem qui propterea malos nasci posse non
putas, quia Deus bonus eos creat; contende, si potes, nec corpora
nasci posse vitiosa, quia et ipsa Deus integer creat: contende
postremo, sicut malos, quia bonus eos creat; ita nec tardos ingenio,
nec fatuos homines nasci, quia sapiens eos creat. Annon est malum
fatuitas, cum Scriptura dicat, incomparabiliter amplius fatuum
lugendum esse quam mortuum (Eccli. XXII, 10)? Sicut ergo
nobiscum non dicitis Deum fatuitatis auctorem, cum tamen nasci homines
fatuos Deo creante fateamini: sic nos auctorem malitiae non dicimus
Deum, et tamen originalis obligatione peccati malos homines nasci,
non nisi creante ipso, quia non creat homines nisi ipse, recte
possumus dicere.
|
|