CAPUT CLVI |
JUL. Absolute igitur claret, opinionem illius consequentiae plus habere: si malum aliquid naturaliter conderetur, consimilem sui indicaret auctorem.AUG. Sic sapiant, qui, nisi haeretici Pelagiani? Ergo quia mortalis homo, secundum te, non poenaliter, sed naturaliter conditur, consimilem sui mortalem ostendit auctorem: et ut fatuitas tua saltem fatuis erubescat; quia fatuus homo naturaliter conditur, consimilem sui ostendit fatuum auctorem. |