CAPUT CLVII |
JUL. Praescribit autem veritas, primo malum, id est peccatum, dici non posse quod ita est ut ejus natura compulerit; peccatumque nihil esse aliud quam exorbitantem a calle justitiae liberam voluntatem.AUG. Sed hoc quoque originale peccatum ex voluntate peccantis originem ducit; atque ita nullum est nisi voluntate peccatum. |