CAPUT CLVIII

JUL. Quibus praesidiis innocens rerum omnium natura defenditur, quae ita manens, ut condita est, nulli crimini probatur obnoxia.

AUG. Non autem ita mansit ut condita est: ideo crimini probatur obnoxia, suamque stirpem suo crimini tanquam haereditario fecit obnoxiam: quae tamen etiam ipsa in quantum a Deo conditur, bona est.