|
JUL. Qui ergo contra hanc sententiam dicit traducem esse
peccati, dicat quoque recursum esse peccati: ut si a parentibus ad
filios peccata descendunt, ascendant a filiis ad parentes. Quoniam
divinae legis ostendit auctoritas, ita parentum crimina filiis non
nocere, sicut nec parentibus filiorum.
AUG. Divinae legis auctoritas in judiciis humanis noluit filios
pendere pro parentibus poenas, non in divinis, ubi Deus dicit,
Reddam peccata patrum in filios (Deut. V, 9). Sic debes legere
legis verba quae vis, ut cogites te auditurum esse quae non vis.
|
|