CAPUT CLIX

JUL. Malum igitur naturale esse non potest: ac per hoc nec rea ulla naturaliter creatura, nec malus auctor. Malum quippe non exstantis invenitur naturae: sed sicut omnis creatura, in quantum conditur, bona est; ita et Deus naturarum auctor bonarum, nullo operis sui crimine maculatus, per omnia bonus probatur. Totum igitur quidquid Manichaeus attulerat, hac una Catholicorum ratione subversum est.

AUG. Hoc verum dicis: prorsus

“omnis creatura, in quantum conditur, bona est:”

et ideo sicut hoc, ita et quod sequitur utrique dicimus; quoniam

“Deus naturarum auctor bonarum nullo operis sui crimine maculatus, per omnia bonus probatur.”

Hoc enim totum illic connectitur, quod

“omnis creatura, in quantum conditur, bona est.”

Ac per hoc et homo in quantum conditur, bonus est: in quantum autem de vitiata origine generatur, bonus non est; ideo regenerandus est.