|
JUL. Sed tamen ille qui fulmine veritatis tam perspicuae
interiit, ex parte aliqua videtur spirare, cum confertur tibi. Illi
enim tota dogmatis sui, fundamento ejus tantummodo nutante, structura
collabitur: tibi autem tria similiter vacillant, ut illi unum. Ac
per hoc, vide utrum aedificii tui quidquam possit assurgere. Manes
ergo putans esse naturale peccatum, quod nisi voluntarium esse non
potest, in vacuo fundamenta locavit. Reliqua vero juxta se
consequenter imposuit, dicens, quoniam est naturale peccatum, malam
esse naturam; malae autem rei auctorem bonum non esse: ac per hoc,
omne humanum genus reputandum principi tenebrarum: quod totum utique
stare potuisset, nisi illud primum ejus suffodisset veritas, id est,
peccatum opus liberae voluntatis doceri naturale non posse, et quidquid
fuisset naturale, peccatum esse non posse.
AUG. Similiter contra te potest ratiocinatio ista contexi: Quia
non ita fatuus es, ut ingenia fatua, id est fatuos homines, nasci
neges: ergo audi tua fatuitate quantum adjuveris dementiam Manichaei.
Dicit enim doctus a te ipso, quoniam naturalis est fatuitas, eamdem
fatuam esse naturam; quomodo tu dixisti,
|
“quoniam est, naturale
peccatum, malum esse naturam:”
|
|
deinde ille addit, fatuae autem rei
auctorem sapientem non esse; sicut tu dixisti,
|
“malae autem rei
auctorem bonum non esse:”
|
|
postremo ille concludit, Ac per hoc,
fatuorum hominum genus reputandum principi tenebrarum sic enim et tu
conclusisti, dicens:
|
“Ac per hoc, omne humanum genus reputandum
principi tenebrarum.”
|
|
Ecce Manichaeus ore tuo te vicit, tuo te
gladio jugulavit. Quid es acturus? Neque enim te adversus eum potest
aliquid adjuvare, ac non etiam plus premere atque confodere, quod
adjungis, et dicis,
|
“totum hoc utique stare potuisse, nisi illud
primum ejus suffodisset veritas, id est, peccatum opus liberae
voluntatis doceri naturale non posse, et quidquid fuisset naturale,
peccatum esse non posse.”
|
|
Quid te hoc adjuvat, et quomodo non magis
magisque suffocat? Numquid enim potes dicere, fatuitatem naturalem
esse non posse? stat ergo adversus te, quod in simili ratiocinatione
primum posuit Manichaeus, quoniam est naturalis fatuitas: cui velut
fundamento caetera ejus putasti consequenter astructa, usque ad culmen
ubi dicit, tale hominum genus reputandum principi tenebrarum. Nos
autem primum illud fundamentum ejus evertimus, qui naturalem fatuitatem
ideo dicimus, quia nascuntur homines fatui: ex accidente scilicet
vitio, ex quo hujusmodi origo merito traheretur, non quia prava est
primitus humana instituta natura, sicut desipit Manichaeus. Ac per
hoc, etiam quod consequenter adjungit, eamdem fatuam esse naturam;
nos propter vitium, cum quo natus est fatuus homo, non propter quod in
illo est opificium conditoris boni, verum esse concedimus. Natus est
enim fatuus, accidente vitio; homo autem creatus est, operante Deo.
Deinde quod addit, fatuae autem rei auctorem non esse sapientem, ut
res ipsa homo intelligatur; non esse consequens dicimus. Ejus quippe
hominis qui fatuus natus est, Deum dicimus, quamvis non dicamus
ipsius fatuitatis, auctorem. Quae fatuitas non est natura atque
substantia, quae non nascitur nisi creante Deo; sed ejusdem naturae
vitium, quod accidit sinente Deo: justo autem judicio Deum ita
sinere, non utique dubitamus. Ita destruimus et Manichaeos malos
ruinae suae structores, et Pelagianos Manichaeorum fatuos adjutores.
|
|