|
JUL. Primae igitur definitionis eversu, culmina ejus in
solum cuneus rationis effudit. Quid igitur de te speras, cujus tria
ita sunt in lubrico, sicut illius unum? Dicis enim primo, naturale
esse peccatum; secundo, bonum Deum, qui mala, id est peccata,
condat, informet, extendat; tertio vero, rem voluntatis immixtam
esse seminibus. Haec ergo tria definitionum tuarum capita singula apud
semet vacillant: vacillant, inquio, imo ut funes e sabulo,
dilabuntur antequam coeant. Unum ergo, id est, naturale peccatum jam
in Manichaeo, ex directo quidem destructum jacet: alia autem duo quae
opinionis vestrae sunt propria, Manichaeo totidem intereunte, sed
consueta ceciderunt. Nam si ille reos nasci homines, nec per malam
naturam, nec per principem tenebrarum potuit vindicare; quanto magis
vos stulti, qui ad ostendenda nascentium crimina junxistis accusationem
Dei? Ac per hoc, sicut non potest natura esse peccatum, quo fulmine
Manichaei dogma dissiliit; ita recurrit, ut quod peccatum est,
naturale esse non possit. Res enim voluntatis non transit in
conditionem substantiae: quod tu factum arbitraris. Multo autem magis
constat, Deum bonum malos nunquam creare. Apparuit itaque, peccatum
in nascente, quem Deus creat, esse non posse.
AUG. Ita constat Deum bonum malos non creare, quemadmodum constat
Deum sapientem fatuos non creare. Si enim dixeris, Creat sapiens
fatuos: respondebitur tibi, Cur non ergo et bonus malos? Unde
factus intentus cum quaesieris unde nascantur fatui, quos tamen homines
Deus creat; ibi forte invenies originis vitium, qui fateri non vis
originale peccatum. An vero paratus es dicere, nullo ullius
praecedente peccato, etiam fatuos nasci in illa paradisi felicitate
potuisse, qui erudiri, non dico ferulis, sed nec fustibus possent?
Quod si non dicis, ne omnem fatuitatem haec transcendat absurditas:
dic quo merito imago. Dei cum tanta mentis deformitate nascatur, ut
nullo robore aetatis, nulla prolixitate temporis, nullo labore
studiorum, nulla industria magistrorum, nullis poenis verberum
possit, non dico ad sapientiam, sed ad qualemcumque doctrinam utilem
pervenire; qui non vis credere Deum justum ideo de paradiso, hoc
est, felicitatis loco, vitiatam atque damnatam naturam humanam
dimisisse, ne mors illic ulla contingeret, id est, nec temporalis
corporis, nec totius hominis sempiterna, nec ista tot ac tanta quae in
genere humano cernimus ingeniorum et corporum mala, quae de radice
depravata atque punita et massa perdita nasci oportebat, in regione
illius beatitudinis nascerentur; sed potius in his terris miseriae
mortalium, quae justissime inflicta est, deputatis, reatu persequente
nascentes, neque a renascentibus labore recedente aerumnoso usque ad
corporis mortem.
|
|