CAPUT CLXII

JUL. Res clara est, et in primo opere jam sufficienter impleta. Verum quoniam tu adeo pellax esse voluisti, ut aliquam inter te et Manichaeum distinctionem facere nitereris: ideo necesse mihi nunc est urgere causam, ut non solum praeteritis dictis tuis, sed etiam, si qua deinceps inferre tentaveris, clareat obviatum. Dicimus itaque, tam bonum esse opus Dei in nascente, ut ea quae substantiae ejus sunt naturalia, opus emendatore non habeant. Quoniam quicumque censuerit, id quod a Deo factum confitetur, aliter fieri debuisse: illum sine dubio reprehendit, quem corrigendae in alteram formam creaturae confitetur artificem.

AUG. Tace, obsecro: quid loquaris ignoras. Nonnulli clausis oribus nati sunt, et eis a medicis sunt aperta. Erat apud nos Acatius quidam, honesto apud suos ortus loco: clausis oculis natum se esse dicebat; sed quia intus sani palpebris cohaerentibus non patebant, medicum eos ferro aperire voluisse, neque hoc permisisse religiosam matrem suam, sed id effecisse imposito ex Eucharistia cataplasmate, cum jam puer quinque fere aut amplius esset annorum, unde hoc se satis meminisse narrabat. Omitto illum evangelicum caecum natum, cui lumina, quae propter commendanda mirabilia sua minus fecerat, ipse Artifex reddidit. Ibi enim cur caecus natus fuerit, causa non tacita est; non scilicet propter peccatum suum, vel parentum, sed ut manifestarentur opera Dei in illo. Verumtamen interroga medicos, et dicant tibi quam multis, ubi possunt, opitulentur, ne vitia corporibus innata permaneant, vel etiam natos necent. Nam quidam, sicut alii oribus, ita clausis inferioribus meatibus oriuntur, quae utique vitia si maneant, non eos sinunt vivere. Neque enim cum his medicinali peritia subvenitur hominibus, Dei opera culpata emendantur. Quis enim verax Dei cultor ignorat, quod tales sic nasci oportebat ut nati sunt? Sed etiam hoc pertinet ad aerumnas generis humani, in quibus aguntur hi dies mali, justo judicio Dei, laboribus, doloribus, timoribus, periculis pleni: quae omnia mala absit ut essent in illa felicitate paradisi; ac per hoc non pullulaverunt nisi de radice peccati. Quid? ipsa ingenia, si dimittantur ut nata sunt, nec doctrinis solertibus excolantur labore magno docentium atque discentium, nonne apparet qualia remanebunt? Sed vos hominibus et corpore et animo vitioso natis vestrum implete paradisum, ut infeliciter oculis clausis, et impudenter ore aperto negetis originale peccatum.