CAPUT CLXIII |
JUL. Probabilitate itaque et ea mediocritate laudum quae naturis debetur, etiam in nascentibus quibusque servata, augmenta beneficiorum divinorum utilia esse et necessaria omnibus in commune aetatibus dicimus: ita tamen ut nec virtus, nec peccatum, sine propria cuiquam voluntate tribuatur.AUG. Non tribuitur cuiquam virtus sine propria voluntate: sed praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX), sicut regis illius, propter quod oravit Esther (Esther XV). |