CAPUT CLXV |
JUL. Sed de illis ego virtutibus dico, quas usu jam perfectae rationis adipiscimur: ac per hoc, quia id etiam hic, sicut frequenter, inculcari nobis fuit necesse, ad ea quae inferimus ut sit attentus lector, admoneo. Videbit enim ita in nullo Traducianos differre a Manichaeis, ut non alia nobis objiciant argumentorum vice, quam quae in eorum libris tenentur. Feci id quidem etiam in primi operis mei libro quarto.AUG. Et respondi tibi libro meo sexto. |