CAPUT CLXVI

JUL. Sed quia post editionem illorum, oratu tuo, beatissime pater Flore, apud Constantinopolim Manichaei epistola inventa est, atque ad has directa partes; opera est aliqua ejus inserere, ut intelligant omnes, unde haec pro traduce argumenta descendant.

AUG. Quomodo cujusquam oratu inventam dicis epistolam atque directam, si Deus non operatur in cordibus hominum voluntates? Utique homo qui invenit, epistolam voluntate quaesivit, aut voluntate aliquid quaerebat eo loco, ubi eam potuit invenire; aut cum de rebus talibus voluntate homines loquerentur, voluntate apud quem fuerat, indicavit eam se habere, quam posset ostendere et volenti tradere, quam volens ad has partes et ille dirigeret, et vel quocumque alio modo prorsus voluntate hominis vel hominum factum est, ut illa inveniretur et dirigeretur epistola; et tamen orante homine dicis hoc factum. Cur ergo non confiteris, sine ulla forinsecus sonante jussione Deum occulto instinctu ad quod voluerit efficacissime implendum, praeparare atque excitare hominum voluntates, qui liberum non defendis intelligendum, sed praecipitandum extollis arbitrium?