CAPUT CLXVII

JUL. Et quamvis jam pro concupiscentia vel voluptate carnis, quae etiam libido dicitur, quae sexibus ob virilitatem propagationis inserta est, primo illo opusculo eatenus disputaverim, ut docerem istam nihil aliud esse, quam unam de instrumentis corporis rationalibus et irrationalibus aeque inditam, ad Dei operam pertinentem, qui carnem nostram in sensibus affecisset: tamen quia ei et vehementer Augustinus incumbit, eamque dicit malam, id est, peccatum esse naturale, atque omnium peccatorum parentem, quod pudore ejus potissimum persuadere conatur, meque irridet, qui eam erubescam nominare directim:

AUG. Ego concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum, et quae libido etiam nuncupatur, malam esse dico; nunc in hac carne frenandam, et bona consuetudine minuendam; in aeterna vero vita omni ex parte sanandam, non, quasi addita vel commixta nobis fuerit aliqua mala substantia, sicut Manichaei desipiunt, separandam: sed quodlibet de illa sentias, talem te illam, qualis nunc est, ut ad illicita perpetranda etiam castorum, sive conjugatorum, sive continentium corda sollicitet, et nisi robustiore voluntate ei resistatur, evertat, in paradiso constituere posse non crederem, nisi in istis tuis libris vana et insana loquacitate plenissimis invenirem.