CAPUT XVI

JUL. Ergo contra hanc nitens ire sententiam, pariter fieri asserat, quod pariter ne fieret imperatum est. Facilius quippe lex Dei negari, quam emendari potest; et licet sit profana negatio, profanior tamen absurdiorque correctio est. Si enim de duobus ejus decretis unum venereris, alterum exsecreris ingratus ab ejus parte quod suscipis, et illi cogeris obedire quod respuis; quoniam unius quod tibi charum est dignitate, etiam id quod aversabare defenditur: atque absurdissime ea se quisquam credit praecepta venerari, quorum partem audet incessere. Unde consequentius potest negari lex universa, quam corrigi: nemo autem eam corrigere, nisi impius quisque tentabit: a religiosis ergo et prudentibus tota suscipitur, tota laudatur. Nec sane quemquam moveat, quod ritum sacrificiorum veterum Novi Testamenti videat aetate cessasse. Non est una ratio virtutum et hostiarum: alia est praeceptorum perennitas, alia sacrificiorum temporalitas. Veniente tamen Christo, qui hostiis figurabatur antiquis, impleta sunt, non condemnata, quae fuerant instituta. Neque enim suis temporibus praedicuntur exercita: sed succedente perfectione, quae promissa officiis eorum fuerant, quieverunt.

AUG. Hoc quid ad rem? Peccata patrum se dixit Deus in filios redditurum, non sacrificia: et cum possint etiam parentes imitari malos filios, nunquam tamen dixit Deus, Reddam peccata filiorum in patres: sed ubicumque hoc dixit, cum saepe hoc dixerit (Deut. V, 9; Num. XIV, 18; Exod. XX, 5, XXIV, 7, et Jerem. XXXII, 18), patrum dixit in filios; ubi utique generationis, non imitationis se ostendit vitia persequentem.