CAPUT CLXIX

JUL. Quod igitur libris tuis, senex Augustine, retinetur:

“libido exorta est post peccatum, quam coacti sunt velare confusi”

(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 36).

AUG. Quod igitur libris tuis, juvenis Juliane, retinetur: apparet te contra libros meos non invenire quid dicas, et quaerere calumnias, quas nobis loquaciter et inaniter ingeras.