|
JUL. Et item:
|
“Pudenda libidine qui licite
concumbit, malo bene utitur: qui autem illicite, malo male utitur.
Rectius enim accipit nomen mali quam boni, unde erubescunt et mali et
boni: meliusque credimus Apostolo, qui dicit, Quia non habitat in
carne mea bonum”
|
|
(Ibid.) Et alibi:
|
“Non est libido nuptiarum
bonum, sed obscenitas peccantium, necessitas generantium, lasciviarum
ardor, nuptiarum pudor”
|
|
(Id. lib. 1, n. 13). Et illud:
|
“Quod postea propagatione fecerunt, hoc est connubii bonum: quod
vero prius confusione texerunt, hoc est concupiscentiae malum, quod
vitat ubique conspectum, et quaerit pudendo secretum (De Nuptiis et
Concupiscentia, lib. 1, n. 8). ”
|
|
Vel talia quibus ad hoc
argumentum uti soles, memoria tua magis quam ingenio prolata sunt.
Manichaeus ergo afflictus est, ut ea quae putabat acuta componeret;
tu vero frustratus, qui putasti latere posse quod legeras et tenebas.
AUG. Quis enim est, qui vel tenuiter Manichaeorum dogma
cognovit, et lateat eum Manichaeos dicere malam esse concupiscentiam
carnis? Sed non est hoc proprium dogmatis eorum: nam quid aliud dicit
etiam ille qui dicit, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus
autem adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur; ut non ea
quae vultis, faciatis (Galat. V, 17)? Quid aliud etiam ille
qui dicit, Quisquis dilexerit mundum, non est charitas Patris in
illo: quia omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et
concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi; quae non est ex Patre,
sed ex mundo est (I Joan. II, 15, 16)? Malam ergo esse
concupiscentiam carnis, non proprio dogmate Manichaei dicunt; quod
vident qui caeci non sunt, et Apostolos dicere; sed Manichaeorum
propriam virosamque sententiam error vester adjuvat, qui
concupiscentiam carnis, cui, velitis nolitis, ad illicita perpetranda
sollicitanti castitas reluctatur, negatis de peccato accidisse
naturae, quam Deus condidit bonam. Ac sic, agitis ut eam
Manichaei, quam conflictatione castorum et Apostolorum testimonio
convincunt malam, de gente tenebrarum et de mala substantia Deo
coaeterna, etiam ipsam, non malam qualitatem sanandam, sed malam
substantiam separandam ; nec bonae naturae accidisse, sed bonae
naturae commixtam fuisse concludant. Sed pergite, et nobis calumnias
de Manichaeorum peste molimini: quos ita adjuvatis, ut faciatis
invictos; nisi et vos cum illis, ea, quae vere invicta est,
catholica veritate vincamini.
|
|