|
JUL.
|
“Manes apostolus Jesu Christi, filiae
Menoch: Gratia tibi et salus a Deo nostro, qui est revera verus
Deus, tribuatur, ipseque tuam mentem illustret, et justitiam suam
tibimet revelet, quia es divinae stirpis fructus.”
|
|
Et post pauca:
|
“Per quos et ut splendida,”
|
|
inquit,
|
“reddita es, agnoscendo
qualiter prius fueris, ex quo genere animarum emanaveris, quod est
confusum omnibus corporibus et saporibus, et speciebus variis
cohaeret. Nam sicut animae gignuntur ab animabus, ita figmentum
corporis a corporis natura digeritur. Quod ergo nascitur de carne,
caro est; et quod de spiritu, spiritus est: spiritum autem animam
intellige, anima de anima, caro de carne”
|
|
(Manichaei Epistola).
AUG. Si dicam tibi, istam Manichaei epistolam me omnino nescire;
quamvis verum dicam, omnino non credes, et mecum, ut soles, vana
loquacitate contendes. Sed si hoc dixit Manichaeus; quid mirum est,
quod se ipse destruxit? Si enim sicut hominis caro, etiam hominis
anima nascitur sive bona sive mala; duas enim simul animas in homine
uno esse delirant, unam malam, alteram bonam, de suis principiis
diversis emanantes: si ergo nascitur anima, quando nascitur caro;
profecto nec mala illa est Deo coaeterna, nec contra principes
tenebrarum bona, sicut ejus secta desipit, ab aeterno Patre prolata
est. Sed quoquo modo dicat Manichaeus animas nasci, ad nos quid
pertinet, qui verba illa Domini, Quod natum est ex carne, caro
est; et quod natum est de spiritu, spiritus est (Joan. III,
6); non cum homo ex homine nascitur, sed cum ex Dei spiritu
renascitur, fieri novimus et tenemus? Non enim evangelicus, ipse
totus locus aliud permittit intelligi. Quaere ergo quibus possis
Manichaei has fabulas vendere; et potius propter illa quae superius
dixi, quomodo Manichaeorum non sis adjutor ostende.
|
|