|
JUL. Ideo non solum eloquendo, sed etiam repetendo
inculcat, dogmatis sui esse proprium, traducem animarum putare: quod
etiam per similitudinem generantium corporum approbare conatur
inquit,
|
“gignuntur ab animabus, ita figmentum corporis a
corporis natura digeritur; et sicut caro de carne, ita anima de
anima.”
|
|
Sed pergamus ad reliqua.
|
“Sicut ergo auctor animarum Deus
est, ita corporum auctor per concupiscentiam diabolus est, ut in
viscatorio diaboli per concupiscentiam mulieris, unde diabolus
aucupatur, non animas, sed corpora.”
|
|
AUG. Non corpora, sed animas aucupari diabolum potuit dicere
Manichaeus: corpora enim dicit ad gentis tenebrarum naturam, unde est
et diabolus, pertinere. Proinde secundum Manichaeum, non corpora
quae ipsius sunt, sed animas bonas quae ipsius non sunt, dicitur
diabolus aucupari. Sed fides nostra bonum Deum creatorem et animarum
etcorporum novit.
|
|