CAPUT CLXXV

JUL.

“Sive per visum, sive per tactum, sive per auditum, sive per odoratum, sive per gustum. Tolle denique malignae hujus stirpis radicem, et statim te ipsam spiritualem contemplaris. Radix enim, ait Scriptura, omnium malorum concupiscentia”

(I Tim. VI, 10). Vides quo spiritu et propter quod dogma Manichaeus concupiscentiam carnis incessat, hanc dicens esse legem peccati, quae si a corporibus auferretur, spiritualem se filia ejus, ad quam scribit, factam videret. Quam opinionem quibus Apostoli nitatur confirmare sententiis audiamus:

“Caro enim adversatur spiritui, quia filia concupiscentiae est; et spiritus carni (Galat. V, 17), quia filius animae est.”

AUG. Duas substantias in verbis Apostoli Manichaeus opinatur, unam bonam, alteram malam: non unam bonam substantiam, et alteram bonae substantiae vitium, ex primi hominis peccato generatione contractum, secundi hominis justitia regeneratione sanandum: quod et contra Manichaeos, et contra vos, tanquam invictissimum telum, catholica fides fortiter jacit, et utrosque prosternit.