|
JUL. Intelligis retectas esse Manichaei dogmatis
medullas, quibus fides vestra concrescit. Jam vero nos, id est,
Catholicos, pergit arguere.
|
“Quare vide quam stulti sunt, qui
dicunt hoc figmentum a Deo bono esse conditum, quod certi sunt a
spiritu concupiscentiae gigni.”
|
|
AUG. In hoc a Manichaeis simul arguimur, et vos et nos, quoniam
figmentum carnis a Deo bono utrique conditum dicimus: spiritum vero
concupiscentiae, Manichaei substantiam esse dicunt malam, non vitium
substantiae bonae, quo caro concupiscit adversus spiritum; quod ad eos
redarguendos dicimus nos, et ad eos adjuvandos negatis vos. Nam quia
concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum, etiam vobis
resistentibus malum esse convincunt; si non est, ut putatis, bonae
substantiae vitium, mala substantia deputabitur; quod est dogma
Manichaeorum, catholicae fidei vobis adjutoribus inimicum.
|
|