CAPUT CLXXVII

JUL.

“Cum animo nolente coeunt, et secretis pudoribus gerunt, quo tempore odio habent lucem, uti ne manifestentur opera eorum. Cujus rei gratia ait Apostolus, Non est volentis (Rom. IX, 16); ut subaudiatur, hoc opus. Sive enim bonum geramus, non est carnis; quia manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, etc., sive malum geramus, non est animae; quia fructus Spiritus, pax, gaudium est (Galat. V, 19, 22). Denique clamat et ad Romanos Apostolus: Non bonum quod volo, ago; sed malum operor, quod exhorreo (Rom. VII, 19). Videtis vocem animae contumacis, contra concupiscentiam defendentem libertatem animae. Dolebat enim quia peccatum, id est, diabolus operaretur in se omnem concupiscentiam. Legalis auctoritas indicat malum ejus, cum omnes ejus usus vituperat, quos caro miratur et laudat: omnis enim amaritudo concupiscentiae suavis est animae; per quam nutritur anima, et ad vigorem accitur. Denique coercentis se ab omni usu concupiscentiae animus vigilat, ditatur, et crescit per usum autem concupiscentiae consuevit decrescere.”

Intelligisne, vel sero deprehendisse nos unde non solum saperes, sed etiam loquereris? tanto enim magistrum tuum amore complecteris, ut non solum itineribus ejus, sed etiam vestigiis insistas: quod tu omnibus scriptis asseris, sicut et illi quos ad Marcellini nomen edidisti, libri, et isti testantur quos ad Valerium destinasti, istam videlicet concupiscentiam carnis, quam etiam pudendam vocas, per diabolum admixtam esse humanis corporibus.

AUG. Tu enim qua impudentia pudendam negas, contra quam nunc, quandoquidem illam libenter laudas, miror si fideliter dimicas. Quando autem miscebaris uxori, quamvis nihil timendo usui concessae voluptatis inhiabas, secretum tamen erubescendo quaerebas. Proinde ista tua suscepta, si in paradiso hominum felicitas permaneret, aut nulla ibi esset, aut nullos suos motus contra nutum voluntatis exsereret, quibus necesse esset obsistere, ut illi felicitati honestas congrua redderetur. Sed quoniam in ejus laudibus eo usque progressus es, ut libidinem qualem nunc esse sentimus, talem in paradiso futuram fuisse contendas, sibi reluctantium sollicitantem corda castorum; quis non videat, quod non sapientia, non eloquentia, sed impudentia mihi resistis, quia te victum confiteri perverso pudore prohiberis? Nos ergo carnis concupiscentiam, nec substantiam naturae malae esse dicimus, quod dicunt Manichaei; nec omnis ejus usus reprobatur a nobis, sicut a Manichaeis: nec eam rursus bonam dicimus, quod dicunt Pelagiani: nec ejus contra spiritum motus laudatur a nobis, sicut a Pelagianis: sed dicimus eam esse vitium substantiae bonae, quod in nostram naturam per praevaricationem primi hominis versum est, quod dicunt catholici Christiani; ejusque mali usus licitus et honestus liberorum procreandorum causa approbatur a nobis, sicut a catholicis Christianis. Ita et Manichaeos et Pelagianos superamus, atque vitamus; quorum sic errores, utrorumque diversi sunt, ut qui videtur minor, ipse illius qui videtur major, demonstretur adjutor. Quod enim malum esse satis evidenter apparet, dum Pelagiani negant esse vitium bonae substantiae, Manichaeos adjuvant, qui vitium ipsum malam dicunt esse substantiam, boni Dei substantiae coaeternam.